O tempora, o moresCabura capta, inepta verba Iosepho Biden ingruunt

Occidentium praesertimque Boreoamericanorum, qui Bactrianis gentibus annos viginti manu militari imperaverunt, haud vero Foederatarum Americae Civitatum praesidis, summa est culpa, si Talebani dominatum in Afganistania nudius tertius occupavere

Ex Franciscae Mannocchi diurnariae breviloquentis pagina

Caburae expugnatio instauratumque Talebanorum regimen in universa Bactria expeditius celeriusque quam sperabatur et exspectabatur praeterito die Solis evenere. Res praecipue Iosephum Biden, qui ab illa regione copiarum discessum praepropere et inconsulte disposuit, falsum autem habuit. Sed quanta insipientia, quanta imperitia, quanta temeritas in subitariis censoribus maxime interretialibus, qui, ex nugatoribus rerum exterarum periti repente facti, Boreoamericanorum praesidentem unice vituperant!

Illius decessorum, a Georgio W. Bush, qui bellum Afganum abhinc viginti annos concitavit, usque ad Donaldum Trump, qui, Ashraf Ghani, Reipublicae Afganistaniae rectoris, auctoritatem labefactans, scelestam pactionem Dohanensem cum Talebanis anno MMXX inivit Islamicumque Emiratum Afganum de facto agnovit, haud vero Iosephi Biden, summa nimirum culpa, si Cabura Bactriaque captae sunt. Cuius rei immo potius, sicut Angela Merkel rectissime ait, culpam suscipiunt omnes Civitates Occidentales, qui bello Afgano adfuere, innumeros patria profugos superioribus annis ab Europaeis finibus prohibuere, rem publicam populari ratione in regione illa ficte constituere. Quae potissimum Laurentius Forlani diurnarius, Francisca Mannocchi diurnaria, Eliza Giunchi, Athenaei Mediolanensis profestrix, Franciscus Mazzucotelli, Athenaei Ticinensis professor, ac Nicolaus Pedde, Instituti Mundanorum Studiorum (siglis IGS) moderator, dilucide explanavere.

At nunc cessent verba, cessent lites in mediis socialibus: hodie enim tempus est humaniter agendi, hodie tempus est mulieres, minores, Christianismi aliarumque religionum sectatores, cives omnes de Afganistania migrare cupientes adiuvandi ac tuendi.