O tempora, o moresDe atrocissima morte Lailae El Harim

Mulier constanti aetate, quae in Camposanctensi fabrica operi suo intenta erat, machina involutoria oppressa interiit

Ex Licinii Di Michele breviloquentis pagina

Alius alicuius opus facientis vita denuo abrupta est, alia operaria denuo necata est. Die III instantis mensis Augusti Laila El Harim, ex Marochio oriunda sed in Italia quintum iam lustrum vivens, dum in officina Bombonette appellata, quae Campi Sancti, in Agri Mutinensis oppidulo, est posita, vero operabatur, machina involutoria defectum habente oppressa ac protrita atrociter interiit. Utinam ne innocentis mulieris, quadraginta annos tantum natae, mors inulta relinquatur!

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter