Duobus abhinc diebus Nicoleta Orsomando, expleto longae vitae cursu, post brevem morbum in Urbe mortem placide obiit, suorum amore recreata. Quae autem superiore mense Ianuario alterum et nonagesimum annum impleverat. Praeclara mulier octo per lustra retis televisifici publici Italici (siglis RAI) programmata summa cum urbanitate loquendique elegantia sane nuntiavit. Incluta vero locutrix Domina ministerii publici, sicut Ioseph Giulietti, Corporatorum Diurnariorium Italicorum Foederis (siglis FNSI) praeses, rectissime ait, potius quam Dominula salvete dicens (Italice Signorina buonasera), appellativum nomen quo illa universaliter cognoscebatur, fuerit inde ab hoc tempore nuncupanda.
23 Agosto 2021