O tempora, o moresBaracus Obama sexagesimum natalem suum agit

Sed celeriter de sumptuosa cena maximoque convivarum numero controversia, quae adhuc agitatur, est exorta

Ex Valeriae Jarrett breviloquentis pagina

Baracus Obama, qui quadragesimus quartus Foederatarum Americae Civitatum praeses fuit, duodecim lustra, ex quo est natus, hoc die feliciter implet. Qui autem ad natalem suum celebrandum sumptuosam cenam in magnificis aedibus, quae in insula Martha’s Vineyard appellata consurgunt, hodie vesperi paravit ac tecto domoque quadrigentos septuaginta quinque convivas invitavit. Inter illos ad convivium vocatos Georgium Clooney, Stephanum Spielberg, Oprah Winfrey commemorare sane oportet. Sed celeriter controversia de maximo hospitum numero ac ministrorum quoque, qui circiter sunt ducenti, Coronario morbo adhuc saeviente, est exorta et nunc etiam valde agitatur.