Ingens flammarum flumen palatium sexaginta metra altum, quod in extrema urbis Mediolani parte meridiana extollitur, hesterno die delevit. Incendium vero in ultimo conclavium ordine initium vespertina hora sexta demptis quattuor et viginti minutis incepit ac repente in cunctas aedes, quae duabus contignationibus subterraneis sedecimque tabulatorum turri sane constat, se diffudit. Omnes inquilini praesentes, inter quos Mahmood cantor quoque erat, incolumes evaserunt atque post multum tempus quinquaginta fere excubiae adversus incendia flammas siphonis exstinxere. Cuius calamitatis causae adhuc ignorantur.
30 Agosto 2021