O tempora, o moresDe triplici Italiae victoria Olympica

Hesterno die Antonella Palmisano, athletria certatoriae ambulationis perita, Aloisius Busà, luctator karaticus, atque Marcellus Jacobs, Laurentius Patta, Eseosa Desalu, Philippus Tortu, in alterno CD metrorum cursu quaterni agonistae, aurea nomismata demeruerunt

Ex Ioannis Malagò breviloquentis pagina

Gaudet Italia cuncta quia heri, felicissimo Veneris die, nostra athletarum turma summa praemia in Olympiis Tokiensibus ter abstulit talique ratione, XXXVIII omnino nummis adeptis, principatum Olympiacum suum assecuta est. Quod autem ad supremam victoriam triplicem attinet, observandum est primum Antonellam Palmisano in certatoria XX chiliometrorum ambulatione nomisma aureum accepisse, deinde Aloisium Busà in inermi exercitatione Iaponica alterum obtinuisse, postremo vero Marcellum Jacobs, Laurentium Patta, Eseosa Desalu, Philippum Tortu, in alterno CD metrorum cursu quaternos agonistas, tertium reportavisse.