O tempora, o moresKyra Yarmysh, Alexii Navalny prolocutrix, Russiam reliquit

Superiore mense Augusto Moscovienses iudices de contagione Coronaria continenda legum violationis crimine ad duodeviginti libertatis custoditae menses mulierem illam damnaverant

Ex Alexandri Morozov breviloquentis pagina

Officium informatorium Interfax denominatum Kyram Yarmysh, scriptricem prolocutricemque Alexii Navalny, corruptorum Putiniani regiminis morum castigatoris praeclari, Russiam deseruisse heri nuntiavit. Verisimile sane videtur illam, unum et viginti annos natam, in Finniam commigravisse.

Quam autem, demonstrationis auctoritatis publicae iniussu exhibitae crimine die XXI mensis Ianuarii vertente anno MMXXI accusatam et in domestica custodia primum detentam, die XVI mensis Augusti Moscovienses iudices de contagione Coronaria continenda legum violationis ad duodeviginti libertatis custoditae menses damnaverant.

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter