O tempora, o moresIn Italia quattuor feminicidia spatio diei perpetrata sunt

Laura Boldrini, Factionis Democraticae legata legislatrix, infinitam mulierum caedem damnavit atque ad possessorium mentis habitum extirpandum vehementer admonuit

Maria Rosa Elmi, Catharina Panis, Stephania Staltari, Vanessa Zappalà, quattuor feminae in diversis regionibus Italicis degentes, a masculis una simul die dominica sunt trucidatae. Maria Rosa, duodeoctoginta annos nata, a marito suo Castri Serravallis, in Aemiliano oppidulo, manuballista venatoria necata est. Carpiani autem, in Urbis metropolitanae Mediolanensis municipio, Salvator Staltari, unum et septuagesimum annum agens, Catharinam, uxorem ex Philippinis oriundam, ac Stephaniam, filiam quindecim tantum annos natam, igneis manualis ballistulae glandibus primum occidit, mortem deinde sibi conscivit. Ultima feminicidii victima fuit vero Vanessa Zappalà, sex et viginti annos nata, quam in maris litore ad vicum Acem Lateritiam quondam desponsus telo ignivomo interfecit: homicida suspendio postea se interemit.

Quamobrem Laura Boldrini, Factionis Democraticae legata legislatrix ac Publici Legumlatorum Coetus quondam moderatrix, infinitam mulierum caedem damnavit atque ad possessorium mentis habitum extirpandum, legibus non sufficientibus, vehementer admonuit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club