O tempora, o moresMatthaeus Salvini Ab internis negotiis administram maledictis denuo increpuit

Factionis “Societas” secretarius Lucianam Lamorgese acriter reprehendit in eo quod complures immigrantes nuperrime in Italiam nullo impedimento pervenerunt

Vulpes pilum mutat, ut Suetonius in De vita Caesarum scribit, sed non mores. Etenim Matthaeus Salvini, quondam A publicis officiis muneribusque minister, querimonias de illegalibus immigratoribus invectivasque contra Lucianam Lamorgese, quae ei ipsi in Supremo Consilio internis negotiis praeposito successit, heri renovavit. Cuius ex sententia culpa solum est in administra, non vero in Gubernio. Quid igitur Salvini optat? Ille vero immesiricors Lucianam Lamorgese navium egressiones prohibere immigrantiumque expulsionem iubere postulat.