O tempora, o moresIn urbe Londinio statua Dianae posita ab omnibus primum conspici perendie poterit

Proximo die Lunae quartus ac vicesimus complebitur annus, ex quo Valliae principissa mortem obiit

Ex deversorii "Draycott" appellati pagina breviloquenti

Aenea Dianae statua, quam Londinii in Kensingtonianis hortis Villelmus Cantabrigiae dux Henricusque Sussexiae dux dilectissimae matri suae Kalendis Iuliis consecravere, perendie omnium oculis primum subiecta erit. Die XXXI huiusce mensis Augusti quartus ac vicesimus enim implebitur annus, ex quo Valliae principissa adverso casu autocinetico vitam Lutetiae Parisiorum amisit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter