In compluribus Italiae regionibus operarum caedes nudiustertius et heri fuit. Die Martis Emmanuel Zanin, quadraginta sex annos natus, Jagdeep Singh, quadraginta duos annos natus, Leonardus Perna, septuaginta duos annos natus, Ioseph Costantino, quinquaginta duos annos natus, Valerianus Bottero, quinquaginta duos annos natus, Maximilianus Malfatti, quinquaginta quattuor annos natus, die Mercurii vero Petrus Vittoria, quadraginta septem annos natus, Benitus Branca, quadraginta duos annos natus, Fabricius Pietropaoli, quadraginta septem annos natus, et agricola quinquagesimum primum annum agens, cuius nomen adhuc ignoratur, morte violenta periere laborem exercentes.
Hesterno autem die Marius Draghi, Administrorum Consilii praeses, in conventu diurnariis edocendis Romae habito omnes opifices defunctos, alium post alium, maeste nominavit atque, quod infinita strages esse videtur, id ploravit. Qui intra proximam hebdomadam publicae rei moderatores opus facientibus consulturos esse posteaque poenas severiores ac praesentiores statuturos esse quoque nuntiavit.