Hesterno die copiae a Mamadio Doumbouya cohortis praefecto ductae in Guinea dominatum occupaverunt ac Reipublicae moderatorem, cui nomen Alpha Condé, vi comprehenderunt. Post subitaneam rerum conversionem factam militum tribunus, de quo ante diximus, in reti televisifico publico se imperia magistratusque dimisisse, primaria Civitatis instituta abolevisse ac Guineae praesidem corripuisse sane nuntiavit. Qui vero signum domum se recipiendi ac lumina tollendi dari postea iussit. Unitarum Nationum Coetus quae in illa Africae Occidentalis Civitate gesta sunt acriter vituperavit atque a rebellibus nimirum petiit ut Guineanae Reipublicae rector extemplo mitteretur.