O tempora, o moresHidalgo et Le Pen de Francogallicae Rei Publicae praesidis munere inter se contendunt

Duo mulieres, quarum prima moderatarum factionum societatem cum sinistris initam sequitur, altera vero extremis partibus dexteris studet, candidatoriam petitionem eodem fere tempore nuntiavere

Hesterno die tum Anna Hidalgo, urbis Lutetiae Parisiorum syndica ac Socialistarum factionis sectatrix, tum Marina Le Pen, popularis legumlatrix extremarumque partium dexterarum “Patria Congregatio” (vulgo Rassemblement National) nuncupatarum moderatrix, se summam Rei Publicae Francogallice sellam petere fere simul declaraverunt. Electiones praesidentiales, quibus Emmanuel Macron, Michael Barnier, Ioannes Lucas Melenchon, Fabianus Roussel etiam interfuerint, insequenti anno MMXXII autem habebuntur.