O tempora, o moresIoannes Paulus Belmondo, Francogallici cinematis “Magnificus”, mortem obivit

Perillustris actor, undenonagesimum annum agens, domi suae animam efflavit

Ex Emmanuelis Macron breviloquentis pagina

Ioannes Paulus Belmondo, qui Noviliaci ad Sequanam die IX mensis Aprilis anno MCMXXXIII natus erat, in aedibus suis Lutetiae Parisiorum inter domesticorum amplexus placide heri obdormivit. Histrio scaenicus cinematographicusque, ex partibus actis clarus et nobilis in magni nominis pelliculis exempli causa inscriptis Usque ad ultimum spiritum (À bout de souffle), Vir Fluminensis (L’Homme de Rio), Petasus Borsalinianus (Borsalino), Magnificus (Le Magnifique), abhinc menses quinque fere duodenonaginta annos sane impleverat. Cuius nomen Emmanuel Macron ac David Sassoli commoto gratoque animo inter alios prosecuti sunt: Francogallicae Reipublicae praeses illum ipsum pronominatione «magnificum» et «sublimem heroem» et «verborum magum» per interretiale nuntiolum enim appellavit, Parlamenti Europaei moderator «Cinematis monumentum mythumque sine tempore» vero praedicavit. Quis est autem orbis terrarum locus, in quo unus aliquis dolorem ex Ioannis Paulis Belmondo morte allata non ceperit?

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club