Heri in primario templo Parthenopeio, recurrente die quo Ianuarii episcopi Beneventani martyrium quotannis celebratur, ampullae, sancti illius sanguine, uti pie creditur, repletae, more solito fidelibus venerantibus publice ostentae sunt. Postquam excellentissimus dominus Dominicus Battaglia, archiepiscopus Neapolitanus, cruoris reliquias e Thesauri Sacello in aram ecclesiae cathedralis maximam primum deduxerat, quod miraculum vel prodigium vocatur ad effectum est mane adductum: martyris sanguis hora decima ante meridiem enim licuit et ebulliit.