O tempora, o moresNova domus editoria “Linkiesta” primum librum typis imprimendum curavit

Doctissimum opus “Escarum ordo redintegratae Italae genti dedicatus. Unitas Italiae in culina” inscribitur

Ab imminenti die XV currentis mensis Septembris liber de re coquinaria, novae domus editoriae Linkiesta nuncupatae typis impressus, vulgabitur. Qui vero CXLIV paginis constat disceptationesque ab Alberto Capatti, Samantha Cornaviera, Fabio De Vivo, Andrea Martina Di Lena, Eliza Motterle perscriptas continet. In hoc opere, cui “Escarum ordo redintegratae Italae genti dedicatus. Unitas Italiae in culina” (vulgo Menu Risorgimento. L’Unità d’Italia in cucina) index, omnium ferculorum, quae anno MCMXI, quinquagesimo die recurrente anniversario ab Italia una confecta, regii exercitus ductoribus praebita sunt, praeceptorum historia significatioque politica, francomuraria, invectiva illis subiecta doctissime narratur. Conquitissimae autem epulae, centum abhinc annos in mensam appositae, a Matthaeo Baronetto archicoquo in Taurinensi caupona Del Cambio sunt nuper iteratae.

 

X