O tempora, o moresCur tu, Virginia misella, Latine scribis?

Quaestiuncula de Urbis syndica breviloquenti

Virginia Raggi, quae summum Capitolii subsellium iterum obtinendum petit, Henricum Michetti, mediae-dexterae partis candidatum, qui comitiales disputationes effugere videtur, per nuntiolum in Pipiatorio (vulgo Twitter) Latine scriptum nudiustertius sic improbavit: «Michetti, lacesso te. Coram populo loquamur, si animus non defecit te». Quam ad rem primum animadvertendum est quod illa tum «publica contione», exempli gratia, vel «ad publicam contionem te lacesso» tum «nisi animus defecit te» fortasse rectius dicere debuerat. Hanc duplicem quaestiunculam syndicae ipsi eam soluturae, quod in magna spe est, deinde propono: Cur tu, Virginia misella, linguam Latinam minime intellegens, tali sermone uteris? Cur potius tu, quae his praeteritis annis populum Romanum male rexisti, Capitolii denuo ascendendi consilium in perpetuum non deponis?