Villelmus Garson Paszamant, omnibus nomine Willie Garson notus, qui pancreas carcinomate iam dudum laborabat, mortem nudiustertius obiit: actor cinematographicus, qui in magni nominis serie televisifica “De sexualitate et urbe” (vulgo Sex and the City) Stanfordi Blatch homosexualis novorum ingeniorum repertoris personam induens gloriam praesertim consecutus est, septem et quinquaginta annos superiore mense Februario nimirum compleverat. Cuius memoriam complures animi commotione sunt prosecuti, inter quos Nathen eius filium memorare oportet et Cynthiam Nixon. Haec perillustris actrix, quae Mirandae Hobbes advocatae partes in praedicta fabula televisifica “De sexualitate et urbe” sane egit, per interretialem breviloquium Villelmum Garson «lucis fontem» appellavit.
23 Settembre 2021