O tempora, o moresIrmgarda Furchner, nazistarum quondam ab actis, in iudiciorum aulam adivit

Mulier, sex et nonaginta annos nata, accusata est quod amplius undecim milium hominum excidii fuit particeps

Ex Susannae Starikov breviloquentis pagina

Hesterno die Irmgarda Furchner, quae inter annos MCMXLIII-MCMXLV artem dactylographicam exercuit in campo carcerario, quem Poloni Sztutowo nuncupant, Germani vero notiore vocabulo Stutthof, in iudicium est deducta. Mulier autem, nonagesimum septimum annum agens, a magistratibus, qui in Germanicae urbis Itzehoe tribunali publicorum accusatorum operam navant, rea facta est quod in undecim milium quadringentorum duodecim hominum trucidatione impios scelestosque nazistas adiuvavit. Quae die XXX superioris mensis Septembris, fuga capta, a byocolitis comprehensa fuerat posteaque quinque per dies in custodia domestica detenta.

 

X