O tempora, o moresPapa Franciscus Iosephum Biden, Boreoamericanum praesidentem, in audientia recepit

In conventu heri habito Summus Pontifex inter alia de orbe terrarum curando, migrantibus accipiendis religiosaeque libertatis iure tuendo cum Foederatatum Americae Civitatum rectore collocutus est

Ex Iosephi Biden breviloquentis pagina

Ioseph Biden a Papa Francisco in audientia heri est receptus. Qui conventus in Apostolicarum Aedium Bibliotheca post meridiem incepit. Romanus Pontifex Boreoamericanae Rei Publicae praesidem maxima cum laetitia ac benignitate accepit, de orbe terrarum curando, morbo Coronario praecavendo oppugnandoque, migrantibus accipiendis et religiosae libertatis iure tuendo cum illo ipso sane colloquens.