O tempora, o moresPoloni iudices ex Europaeis Iustitiae Consiliis Sociatis expulsi sunt

In cuius sententiam plerique suffragium ferentes discesserunt

Ex Iosephae Bartolozzi breviloquentis pagina

Qui Europaeae Consiliorum de Iustitia Foederationis (Anglicis verbis European Network of Councils for the Judiciary, siglis vero ENCJ) sunt partes, illi in urbe Vilna heri congregati punctis longe plurimis statuere ut Polonicos iudices sedentes in summo concilio patrio, quod Krajowa Rada Sądownictwa appellatur, e consociatione, quam supra memoravi, sane eicerentur. Huic decreto illorum, qui pedibus iverunt, LXXXVI suffragati enim sunt, sex vero sententiam ne dicerent recusavere.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club