In Magna Britannia novus liber a Ioanne Le Carré scripto post eius obitum vulgatus est. Quod opus editorialis domus Penguin Viking appellata typis imprimendum autem curavit. In hac fabula speculatoria Silverview inscripta de insolita amicitia, quae inter quondam argentarium advenamque ex Polonia oriundum intercedit, sane narratur. In Italia postumus liber Ioannis Le Carré, qui die XII superioris mensis Decembris mortem obiit, editoriae Mondadori domus typis anno MMXXII vero edetur.
15 Ottobre 2021