O tempora, o moresDonaldus Trump se rete sociale suum effecisse nuntiavit

Foederatarum Americae Civitatum quondam praeses novo interretialis communicationis instrumento nomen "Truth" dedit

Hesterno die Donaldus Trump, cui tum Prosopobiblii (vulgo Facebook) tum Pipiatorii (vulgo Twitter) usus interdictus est, se rete sociale suum, quod Veritas (Anglice Truth) appelletur, sane effecisse nuntiavit. Novum communicationis interretialis instrumentum proximo iam mense Novembri in actu erit. Aliquibus observatoribus verisimile videtur anno MMXXIV Donaldum Trump candidatum praesidentialem se iterum professurum esse.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter