In Tunesia post menses a summae rerum discrimine fere tres novum regimen est tandem constitutum. Heri enim Najla Bouden Romdhane ingeniaria academicaque geologiae professorissa quartum et sexagesimum annum agens, prima sane mulier quae in Arabica regione publicorum administrorum praeses creata est, apud Kaïs Saïed, Reipublicae Tunesianae rectorem, sollemniter iuravit. Cum ea autem omnes, qui eidem ministrae primarie in consilio semper aderunt et universarum rerum habebuntur participes, id est sedecim omnino viri feminaeque octo, iuris iurandi verba pari modo conceperunt.
12 Ottobre 2021