O tempora, o moresDe originibus nobilissimi Sanctae Mariae Novellae Pharmacopolii

Octingentesimus annus nudiustertius expletus est, ex quo summi nominis officina medicamentaria et unguentaria Florentiae primordia sumpsit

Die XI mensis Novembris anno MCCCXI fratres Ordinis Praedicatorum oratorium Sanctae Mariae inter Vineas, in Florentiae suburbio temporibus illis situm atque iam inde a saeculo X Sanctam Mariam Novellam vulgo appellatum, obtinuere et loco agros hortosque vicinos colere incepere. Ex quo celeberrima Officina unguentaria medicamentariaque Sanctae Mariae Novellae (Italice Officina profumo-farmaceutica di Santa Maria Novella), Pharmacopolium vel Antiqua Spetiaria quoque olim nuncupata, originem sane ducit. Octingentesimus annus ab instituta opificina, ubi suavissima pretiosaque aromata et unguenta adhuc hodie conficiuntur atque magno pretio venduntur, nudiustertius vero est impletus.