O tempora, o moresBeniaminus Caravita, iuris constitutionalis peritus, de vita decessit

Studii Urbis doctor, gravi morbo iam affectus, repente heri obiit

Romae Beniaminus Caravita e Turitti ducibus, sexaginta septem annos natus, hesterno die periit. Praeclarus iuris constitutionalis peritus, qui in Alma Universitate Studiorum Urbis “Sapientia” nuncupata Iuris Publici Instituta eximia cum sollertia docebat, ex longo iam tempore gravi morbo autem laborabat. Cuius nomen commoto gratoque animo sunt inter alios prosecuti Renatus Brunetta, Mariastella Gelmini, Simon Baldelli, Maria Helena Boschi, Robertus Calderoli ac potissimum Stephanus Ceccanti, qui ipsum illum magni nominis virum iurisque peritum praedicavit.

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter