O tempora, o moresPaulus Berizzi librum, cui “Nigra subucula grata est” index, typis impressum vulgavit

In recentissimo opere inclutus diurnarius, quem vigiles armati tertium iam annum a fascistarum insidiis prohibent, ex argumentis memoriisque apertissime principes explicat causas cur Verona Italicae extremae dexterae officina sit

Paulus Berizzi, celebris diarii “Res Publica” (Italice La Repubblica) inscripti diurnarius, librum, cuius titulus “Nigra subucula grata est. Urbs Verona, Italiae et Europae extremarum partium dexterarum opificina (Italice È gradita la camicia nera. Verona, la città laboratorio dell’estrema destra tra l’Italia e l’Europa), typis excudendum et imprimendum, domo editoria Rizzoli fovente, nuperrime curavit. Is vero, quem biocolytae tertium iam annum a fascistarum insidiis defendunt, in Mediolanensi Theatro “Franco Parenti” nuncupato magni momenti opus, de qua diximus, una cum Francisco Cancellato, Fanpage.it interretialis ephemeridis moderatore, et Mauricio Molinari, praedicti diarii La Repubblica titulati moderatore, hodie postmeridiana hora sexta enarrabit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter