O tempora, o moresEnnius Fortuna, qui anno MCMLXVIII recusavit ne Petrum Paulum Pasolini reum faceret, periit

Aequissimi iudicis obitus forte casu cum quadragesimo sexto anniversario die quo immortalis poeta est mactatus quasi concurrit

Ennius Fortuna, Italicae Reipublicae procurator generalis ac perinsignis magistratus, annum agens duodenonagesimum de vita nudiustertius discessit. Qui vero anno MCMLXVIII, dum in Venetiarum tribunali substituti procuratoris munere fungebatur, firmiter recusavit ne Petrum Paulum Pasolini, obscenitatis accusatum propter taeniam cinematographicam, quae “Theorema” (originali sermone Teorema) inscribitur, reum faceret. Aequissimi iudicis mors forte casu cum quadragesimo sexto anniversario die quo summus homosexualisque poeta, scriptor, diurnarius cinematographicusque moderator cruciatus est ac mactatus quasi concurrit.

Le newsletter
de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter