O tempora, o moresDe comoedia “Fiesta” inscripta

Spectaculum scaenicum in Raphaelae Carrà honorem et memoriam Romae usque ad diem XXVI huiusce mensis Novembris agetur

Anno MMI Fabius Canino una cum Paulo Lanfredini ac Roberto Biondi fabulam scaenicam musicamque Fiesta inscriptam in Raphaelam Carrà, inclutam nobilemque cantricem, televisificarum emissionum moderatricem et saltatricem, scripsit atque primum edidit. Viginti post annos spectaculum idem comicum, mortua die V superioris mensis Iulii illa praeclara muliere, in scaena denuo tractatum est. Quod autem in urbe Roma apud theatrum Sala Umberto appellatum a Fabio Canino, qui primarum partium est actor, a Didaco Longobardi, qui Renati nosocomi personam induit, ab Alexandro Stefanini, qui Ivani fucationum artificis personam suscipit, a Simone Veltroni, qui Iosephi, iuvenis ob sexualem identitatem animo confusi, personam induit, ab Antonio Fiore, cui Maximi pulchri byocolitae heterosexualis (vel fortasse non) partes sunt datae, usque ad diem XXVI huiusce mensis Novembris agetur. Omnes quinque actores, de quibus supra dixi, homosexuales sane sunt: hi vero in comoedia Fiesta, dum Raphaelae Carrà officium et cultum tribuunt, validum nuntium contra homophobiam cum peritia ironiaque afferunt.