O tempora, o moresNovus Linkiesta Paper ephemeridis fasciculus “De populismi annis” inscribitur

Specialis commentariorum numerus imagines a Ioanne Cipriano photographice expressas dissertationemque a Francisco Cundari scriptam continet

Acta periodica Linkiesta Paper nuncupata ex die IX huiusce mensis Novembris in diariorum tabernulis tum Mediolanensibus tum Romanis decem euronummis emi poterunt vel etiam, tabellariorum impendiorum pretio numerato, per cursorem publicum ab ephemeridis compositorum collegio mitti. Quorum fasciculus specialiter editus “De populismi annis” (Italice Gli anni del populismo) inscribitur: in eo vero mirabiles imagines a Ioanne Cipriano perillustri photographo depictae ac dissertatio a Francisco Cundari diurnario scripta continentur. Photographemata illa inde a proximo die Veneris Mediolani in Theatro Parenti, ubi Linkiesta ephemeridis festum (vulgo Linkiesta Festival) habebitur, in publicum sane exponentur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter