Facinus indignum! Heri Poloniae Reipublicae milites finis custodiendis praepositi adversus peregrinos potissimum natione Curdos, Syros Afganosque, qui eniti ut de Alborussia in Unionem Europaeam introeant non cessant, gasia lacrimogena coniecerunt atque gelidae aquae ictus ex tormentis emiserunt.
17 Novembre 2021
O tempora, o moresMilites Poloni in migrantes apud Alborussicos fines consistentes gasia lacrimogena coniecerunt
Alii profugi ab Alexandri Lukashenko militaribus impulsi in Polonicum agrum lapides iecerunt, alii vero arborum truncis utentes vallum ex filo aculeato factum proruere conati sunt