Die IX vertentis mensis Novembris quattuor lustra iam abiere ex quo Ioannes Leone, ab anno MCMLXXI usque ad annum MCMLXXVIII Italae gentis praeses, de vita discessit. Heri in Quirinalis Palatio Sergius Mattarella praedecessorem suum coram Victoria Michitto, viri publici illius vidua, aliisque hospitibus nimirum commemoravit. Qui postquam Ioannem Leone iniquo turpique diurnariorum iudicio oppressum esse commonuit, autem adiunxit eum ipsum, Antonii Segni vestigia sequentem, sane petivisse ut nullus Italicae Rei Publicae praesidens iterum crearetur ideoque spatium semestre, quod album appellatur, abrogaretur.
12 Novembre 2021