O tempora, o moresStephanus Bannon iterum comprehensus est

Donaldi Trump quondam suasor strategicus de Unitarum Americae Civitatum Congressus iniuria est accusatur

Ex Franci Scarsella diurnarii breviloquentis pagina

Stephanus Bannon, postquam Foederatorum Vestigatorum Consilii, vulgo FBI appellati, ministris semetipsum tradidit, in urbe Vasingtonia ab illis heri comprehensus est. Famosus diurnarius et politologus, qui interretialis extremae dexterae situs Breitbart News inscripti moderator fuit ac Donaldi Trump, prioris Boreoamericanorum praesidentis, suasor strategicus, cum iniuriae Unitarum Americae Civitatum Congressui illatae reus fieret, ad iudicium deinde venit. Quem autem iudex foederalis libertate custodita donavit. Bannon, qui in crimen vocatus est quoniam Camerali Commissioni de Vasingtoniensis Capitolii oppugnatione inquirenti officium suum testimoniale praestare noluit, in periculo nunc versatur ne vinclis annuum per spatium damnetur.