O tempora, o moresVir uxorem Montexii necavit: in Mutinae Provincia tribus tantum diebus tertium est feminicidium

Occisor unum et septuaginta annos natus, postquam coniugem duodeseptuagesimum annum agentem trucidavit, enixus est ut mortem sibi concisceret

Mutinensis Provincia mulierum sanguine brevi tempore cruentata est. Tribus tantum diebus tria feminicidia facta sunt: primum in urbe Mutina Carolus Evangelisti, duodequinquaginta annos natus, matrem suam nudiustertius interemit, deinde Saxuli Nabil Dahari, ex Tunesia oriundus, non solum Elizam Mulas, quondam uxorem suam, sed etiam duos filiolos et Simonam Fontana caecidit, postremo in oppidulo Montexio vir pensionatus nomine Gratius Lancellotti Annam Bernardi, coniugem duodeseptuagesimum annum agentem, trucidavit. Qui postea vero enixus est ut mortem sibi concisceret.