Ioannes Floris diurnarius in spectaculo telehoramico Dimartedì inscripto taeniam visificam, per quam Carolus Maria Viganò, archiepiscopus titulo Ulpianensis et quondam nuntius apostolicus in Civitatibus Americae Foederatis, Virus Covidianum psychopandemiam sane appelavit, nudiustertius vulgavit. Sacer praesul, acerrimus Papae Francisci vituperator, quoque dixit omnia communicationis instrumenta, videlicet instrumenta divulgationis regiminis, constanter tacuisse de illo quod revera evenit atque homines morbo infectos necatos consulto esse. Qui superiore iam anno sanitariam crisin mundialis coniurationis a profunda civitate (Anglice deep state) factae indicium esse clarum in epistula Donaldo Trump missa vero contenderat.
11 Novembre 2021