Omnes gentes nationesque stupore correptae ac dolore captae sunt, cum illis mors nuntiata Vergilii Abloh inopinata accidit. Praeclarus vestificus Boreoamericanus, qui silentio usque ad extremum praetermisit corpus suum iam ab anno MMXIX gravissimo morbo esse affectum, in urbe Angelopoli duos abhinc dies obiit. Qui, Ganensi genere natus, quadraginta unum annos pridie Kalendas Octobres autem compleverat.