Vilburus Addisonius Smith, qui, in Rhodesia Septemtrionali ex Anglicis parentibus anno MCMXXXIII ortus, Africae Australis civis postea factus est, in Civitate Capitis, qua vivebat, ad superos die XIII huiusce mensis Novembris evolavit: perinsignis scriptor, qui mortem improvisam domi suae obiit, octoginta annos superiore mense Ianuario nimirum compleverat. Is inde ab anno MCMLXIV usque ad annum MMXXI novem et quadraginta fabulas Romanenses, quae de dilecta Africa potissimum sunt, autem composuit. Inter cuius opera quattuor illa, quae “De leonis sorte” (When the Lion Feeds), “De igneo litore” (The Burning Shore), “De fluminis deo” (River God) et “De septimo papyro” (The Seventh Scroll) inscribuntur, meminisse sane oportet.
15 Novembre 2021