O tempora, o moresAnna Rice scriptrix incluta mortua est

Celebrium fabularum gothicarum auctrix cerebrali ictu correpta de vita praeterito sabbato migravit

Ex Christophori Rice breviloquentis pagina

Anna Rice Novae Aureliae, in urbe sua natali, quattuor abhinc dies interiit unum et octogesimum agens annum. Cuius mortis nuntium Christophorus Rice, preclarae scriptricis filius isque ipse magni nominis scriptor, in pagina sua breviloquenti nudius tertius attulit. Qui una cum dilecta matre duas fabulas historicas horrificasque, quarum prima “Rhamses Damnatus. Passio Cleopatrae” (Anglice Ramses the Damned: The Passion of Cleopatra), altera vero “Rhamses Damnatus. Regnum Osiridis” (Anglice Ramses the Damned: The Reign of Osiris) inscribitur, nimirum composuit. In omni vita sua Anna Rice amplius triginta mythistorias gothicas, horrificas phantasticasque scripsit ac typis imprimendas curavit. Inter quas fabulam “Colloquium cum vampyro” inscriptam (Anglice Interview with the Vampire, Italice vero Intervista col vampiro) memorare potissimum oportet.