O tempora, o moresCentum triginta Banksy viarii opera in Mediolanensi Statione Maxima sunt exposita

Inter artificia ex hodierno die in publicum proposita, usque ad diem XXVII mensis Februarii proximo anno MMXXII, triginta ostensa numquam sunt

Ex Stationis Radiophonicae Lombardae pagina breviloquenti

Banksy, inclitus artifex viarius, ex Britannia ortus, cuius verum nomen adhuc ignoratur, CXXX graphita, exterioris paretis picturas aliaque opera sua in Musivorum Porticu apud Centralem urbis Mediolani Stationem propalam collocavit. Quorum artificiorum ex hodierno die in publicum propositorum, usque ad diem XXVII mensis Februarii proximo anno MMXXII, triginta ostensa numquam sunt