Superiore mense Martio Regionis Siciliae moderatores decrevere ut decies centena milia euronummorum ad natalem Salvatoris Quasimodo domum comparandam erogarentur. Heri vero administratorum Coetus ipse Nelli Musumeci gubernatoris consilium de re ratum habuit: summi ergo poetae aedes, quae in urbe Mutyca sitae sunt, brevi tempore ementur atque in museum convententur.