O tempora, o moresDesmondus Tutu, strenuus segregationismi oppugnator in Africa Australi, mortuus est

Perillustris humanorum iurium defensor activistaque, qui primus nigrita Civitatis Capitis archidioecesi anglicanae praefuit, diem supremum obiit nonaginta annos natus

Ex Desmondi Tutu breviloquentis pagina

Hesterno die Desmondus Tutu, qui prostatae cancro iam dudum laborabat, in urbe Promuntoriopoli ad superos evolavit: inclutus oppugnator segregationismi, in Africa Australi vulgo apartheid dicti, Octobri mense superiore nonagesimum annum compleverat. Ille vero, quem anno MCMLXXXIV Norvegiense Consilium Praemio Pacis Nobeliano donavit, primus vir nigricolor fuit qui anglicanam Civitatis Capitis archidioecesim rexit. Qui humanis iuribus tutandis omnes curas impendit atque contra phyleticam discriminationem, sexismum, homophobiam transphobiamque in dies repugnavit, eius nomen in benedictionem, ut Liber Genesis dicit, profecto erit.

 

X