O tempora, o moresDocumentalis pellicula de Petri Victorii Tondelli vita televisualiter hodie primum transmittetur

Statio emissoria, quae “SKY Arte” nuncupatur, opus “Salvete, Libertini!” inscriptum, quod Stephanus Pistolini diurnarius televisificusque moderator confecit, edidit ad trigesimum anniversarium celebrandum diem quo inclutus scriptor de vita praemature decessit

Ex interretiali planiformae televisificae "SKY" nuncupatae situ

Lacrimabilia sex lustra hodierno die implentur ex quo Petrus Victorius Tondelli, altissima divinaque quadam mente praeditus, septimum ac trigesimum agentem annum, disimmunitatis acquisitae morbo correptus interiit. Cuius tanti viri memoria ne pereat, pellicula documentaria, cui est “Salvete, Libertini!” (Italice Ciao, libertini!) index, hac vespera, hora vicesima prima cum quadrante, per canalem SKY Arte denominatum primum emitettur. In hoc magni momenti opere Stephanus Pistolini, eximius diurnarius televisificusque moderator, Aloisii Ontani, Ioannis Lindo, Gualteri Veltroni, Marii Fortunato, Antonii Spadaro Societatis Iesu sodalis aliorumque scriptoris illius amicorum testimonia, Simonetta Sciandivasci diurnaria cooperante, sapienter collegit ac disposuit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter