O tempora, o moresFrancisca Giffey urbis Berolini rectrix creata est

Illa vero prima mulier, quae designata est ut Germanicae metropoli praeesset

Ex SPD - Berolinensis Sectionis pagina breviloquenti

Francisca Giffey, Factioni sociali democraticae Germaniae (siglis SPD) adscripta, quae a Familia, Senioribus, Mulieribus Iuvenibusque admnistra foederalis usque ad diem XIX superioris mensis Maii fuit, Berolinensium civium praefecta ab urbis Parlamento nudius tertius electa est. Quae autem, quadraginta tres annos nata, prima est mulier designata ad Teutonicam metropolim regendam.