Angelus Salerno, iudex cuius est investigationes praevias in Apuliae capitis tribunali instituere, heri decrevit ut Ioannes Minniello gynaecologus, cui carabinarii, Roberto Rossi summo Barensis praetorii moderatore rogante, manum paulo ante iniecerant, domestica custodia teneretur. Medicus autem ille, duodeseptuaginta annos natus, est accusatus quod primum anno MMXIX, deinde hoc anno MMXXI mulieres duas ad carnales coniunctiones impulisset, inverecunde se pollicens eas ipsas pestilenti ex humani papillomatis germine laborantes sanaturum esse. Quae indigna facinora Alicia Martinelli, programmatis “Hyenae” (Italice Le Iene) inscripti diurnaria, certissimis indiciis comprobavit atque de huiusmodi turpiis televisorias relationes duas, quas Italici retis Mediaset canalis “Italia 1” nuncupatus aliquot abhinc hebdomadis trasmisit, accurate perfecit.
1 Dicembre 2021