O tempora, o moresDe Linae Wertmüller obitu

Magni nominis moderatrix cinematographica diem supremum obiit quartum et nonagesimum agens annum

Ex Roberti Gualtieri breviloquentis pagina

Superiore nocte Lina Wertmüller, quae die XIV mensis Augusti anno hoc MMXXI nonaginta tres annos compleverat, Romae, in urbe sua natali, debitum naturae placide reddidit. Ea, prima mulier quae Praemii Ansgariani in moderationis cinematographicae optimae categoria anno MCMLXXVII candidata fuit, idem, vero honorificum, Ruscisilvae anno MMXX accepit. Cuius nomen venerabundo gratoque animo est potissimum prosecutus Robertus Gualtieri, Romae syndicus, qui illam nimirum praedicavit «egregiam moderatricem cinematicarum pellicularum acerbis facetiis acutisque sententiis crebrarum».

 

X