O tempora, o moresLucia Hiriart, Augusti Pinochet vidua, periit

Iacobopoli quondam principis Chiliae dominae morte nuntiata, evenit ut permulti cives, mulierem illam subitaneae rerum conversionis anno MCMLXXIII vi effectae instigatricem ac nefandorum famosi dictatoris consiliorum auctricem fuisse putantes, maxima laetitia publice afficerentur

Ex Reipublicae Libertatis Motus pagina breviloquenti

Duobus abhinc diebus Lucia Hiriart Rodríguez, Augusti Pinochet Ugarte, Chiliensis exercitus ducis crudelisque tyranni, vidua, senectute confecta extremum vitae spiritum domi suae edidit centesimum agens annum. Quo nuntio allato, potissimum in Urbe Sancti Iacobi cives mille milleque, prae gaudio vix sui compotes, in publicum prodierunt concursumque fecerunt hilares clamantes: «Vetula mortua est». Quae vero dilectum saevumque maritum suum instigavisse, ut coniurationem contra Salvatorem Allende, Chiliensis Reipublicae praesidentem, anno MCMLXXIII faceret, ipsiusque illius, qui post subitaneam rerum conversionem sanguinarius dictator Civitatem usque ad annum MCMXC vexavit, nefandorum consiliorum auctricem fuisse sane putatur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter