O tempora, o moresAb internis Galliae negotiis administer Bellovaci meschitam ad tempus clausum iri nuntiavit

Vir auctoritate gravis maximi ponderis consilium cepit, idcirco quod illa aedes sacra perardentibus crebrisque concionibus adversus Christianos, Hebraeos personasque homosexuales novissimis temporibus resonavit

Giraldus Darmanin, qui Supremum Consilium Francogallicis publicis officiis muneribusque praepositum moderatur, se actionem ad magnam meschitam Bellovacensem claudendam instituisse heri declaravit. Quae animadversio reapse brevis in sex menses verisimillime extendetur. A domesticis rebus administer operam hanc dedit ne quid Respublica detrimenti caperet. Constat enim aedem Islamicam, de qua supra dixerimus, perardentibus crebrisque concionibus, adversus Christianos, Hebraeos personasque homosexuales die Veneris praesertim habitis, novissimis temporibus resonavisse atque imamum principem fideles ad bellum sanctum aliquando incitavisse.

X