O tempora, o moresIoannes Biacsics, unus ex Austriacorum vaccinis adversantium ducibus, periit

Infamis negationismi sanitarii fautor Coronario morbo confectus mortem Vindobonae tribus iam abhinc hebdomadis obiit. Cuius tamen decessus dominica tantum die praeterita nuntiatus est

Ex Dexterae Popularis pagina breviloquenti

Ioannes Biasics, omnium Austriaci vaccinis adversantium Motus rectorum famosissimus, die X superioris mensis Novembris nimirum interiit sexagesimum sextum agens annum. Quem vero, cum mense Novembri ineunte in valetudinarium Novostadiense deductus erat ac moleculari examine illico probatus, medici Covidiano Veneno infectum declaraverant. Negationismi sanitarii fautor ille omnem autem curationem firmiter recusaverat, deinde obtinens ut e nosocomio dimitteretur et domum suam reverteretur. Cuius mors dominica tantum die praeterita est nuntiata.

 

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club