Hoc quoque anno Papa Franciscus, Coronario morbo saeviente, nocturnae Nativitatis Dominicae Missae non sueto tempore sed paulo ante, hora undevicesima cum dimidio, praesedit. Qui vero, purpuratis patribus, episcopis paucisque christifideles adstantibus, sacra in Petriana Basilica sollemniter celebravit. In homilia habita Summus Pontifex plures, qui in opere exercendo vitam usque nuper amiserunt, sane commemoravit omnibusque admonuit ut necibus tam iniustis finis semel in perpetuum imponi. Ille praeterea declaravit necesse esse ut per laborem dignitas homini simulque illa quoque ipsa humano labori conferretur.