O tempora, o moresPrima congressio inter Olaum Scholz et Marium Draghi iamiam appropinquat

Novus Germaniae cancellarius in summi Reipublicae Italicae Consilii praesidentis congressum colloquiumque Romae habiturum quattuor post dies veniet

Photographicarum imaginum compositio ex Olai Scholz ac Marii Draghi breviloquentium paginis tractarum

Olaus Scholz, quem Dieta Foederalis (Theotisce Bundestag) Angelae Merkel successorem in Germanica Civitate regenda praeterita hebdomada elegit, in Urbe cum Mario Draghi imminenti die Lunae primum congredietur. Qui vero, ut exquisite refert Tonia Mastrobuoni diurnaria quae princeps Italae genti congressum nudiustertius renuntiavit, de re pandemica, de proxima septenarii maximorum imperiorum oeconomicorum gregis (siglis G7) praefectura Teutonica praesertimque de reformandis Foederis Traiecti Mosae facti praeceptis cum Consilii Italiae Administrorum praeside sane communicabit.